- NARTHEX
- NARTHEXGraece Νάρθηξ, ferula proprie. Plin. l. 13. c. 22. Ferula calidis nascitur locis atque trans maria geniculatis nodata scapis. Duo eius genera, Nartheca Groeci vocant assurgentem in altitunem. Nartheciam vero semper bumilem. E qua quia prima medicamentorum vascula efficiebantur, factum, ut dein quaelibet vascula ex quacumque materia, in quibus medicamenta recondebantur, Narthecia dicta sint, aqud Cicer. de Finib. l. 2. Hinc Martial. l. 14. Epigr. 78.Artis ebur medicae narthecia cernis habere, etc.Sub Imperatorib. postmodum recentioribus Νάρθηξ seu Ferula, ut censet Car. du Fresne Dissertat. de infer, oevi Numism. num. 21. id dictum est, quod prius Labarum vocabatur, Imperator. videlicet gestamen, formâ tamen ac figurâ non parum immutatâ. Labarum quippe quadratum fuit, ex panno aut serico confectum. Christi insignitum monogrammate: Narthex vero ferulae solidae speciem praetulit, quae paulo longior, quam latior fuit. Unde Medicos quosdam Νάρθηκας libros suos nuncupâsse legimus, quod libri illi ferulae omnino speciem referrent. Effingiturpraeclare Narthex eiusmodi, in bulla plumbea Balduini II. Imperatoris Constantinopolitani, diplomati A. C. 1241. appensâ, in qua Balduinus, Imperatoriô habitu sedens, dextrâ virgam tenet, in cuius parte superiori, nescio quid quadratum oblongius eminet, fimbriâ circumdatum et ad extremos angulos globulis vel margaritis exornatum: ab inferioribus vero angulis pendent vittae, margaritis pariter distinctae. hastae extremum claudit globulus seu margarita grandior, cui minor insistit. Narthecem ipsum exteriorem exornat circulus ovali figurâ unionibus contextus. At in Narthecibus, qui effinguntur in nummis, apparent feresemper in quincuncem dispositae margaritae: ita ut liquido evincatur, din servatas labari figurae seu Christi monogrammatis reliquias. Scribit Codinus de Officiis c. 17. num. 37. moris esse, ut quando Imperator gesiat slemma, dextrâ Crucem, sinistrâ Νάιθηκα tencat. Simeon vero Thessalonicemps. Ferulam gestariab Imperatorib. tradit, in potestatis its indultae populos castigandi symbolum: quali Paedgogi ferulam haec vox notaret, quâ revera Labarum indigitabatur. Vide eundem Car. du Fresue Not. ad Alexiadem. Sed et Narthex, certus in Graecorum Templis locus erat, proticus videl. vel atrium ante Basilicam, ad deambulandum factum, tam longum, quam ipsum templum latum, continenti aedificiô cum ipso Templo et côdem ambitu clausum, ab Ecclesia tamen veluti separatum: Aliae enim Narthecis fores a Templi foribus, et qui intra Narthecem stabant, extra Templum consistere censebantur. Hîc audientes locum habebant et secundi gradus Paenitentes. graeci, Ο῾ ἀκροώμενος ἔσωθεν μὲν τοῦ Νάρθηκος ἵςταται, οὐ περαιτέρω δὲ συγχωρεῖται εἰσελθεῖν, Audiens intra quidem Narthecum stat, at penitus ingredi non audet. Iidem ἀκρόασιν i. e. auditionem, definiunt. τὸ θείων ἀκροᾶςθαι γραφῶν εν τοῖς βασιλικοῖς τῆς Ε᾿κκλησίας ἑςτῶτα πυλῶσι, cum divinoe literoe audiuntur ab iis qui ad Basilice fores stant. Unde discimus, post Narthecem sequi portas Ecclesiae, cuius introitus finis carat Narthecis. Paulus Silentiarius άυλῶνα vocat, Hesych, ςτοὰν interpretatur: Νάρθηκος autem nomen accepit, quod longa esset ista porticus et angussa. vel a culminis figura, quod ferulae dimidiatae instar exhiberet, Latini Paradisum dixerunt voce Graecâ, quae locum etiam significat ad deambulandum factum, etc. Hic itaque est Graecorum Νάρθηξ, in Basilicis ac Templis Christi nomini dicatis: Antiqua Graecia in Templis Deorum suorum Πρόναον vocabat, πρόςτοον atque etiam πρόςτυλον Sedalia forma fuit veterum Graeciae aedium ac Basilicarum Christianorum. Aedes ipsa namque ???αὸς, item δόμος, Latinis, ut Vitruvio l. 4. c. 4. cellaoedis: in fronteaedis, πρόναος veletiam πρόδομος, qui Νάρθηξ, in Templis Christianorum, Verum aedes Graecorum plerumque etiam ὀπιθόδομον habuêre ad idem instar in posticoaedis factum, ut in fronte. Sed nec unum genus προνάου fuit; aliquot species et modos refert Vitruvius. loc. cit. Primum dicebatur in Antis, sunt autem antae quadrae columnae velpilae, quae ad latera ostiorum utrinque ponuntur, at que istiusmodi aedes appellabatur ναὸς εν παραςτάσιν. At πρόςτυλος vocabatur ea, quae contra Antas duas columnas angulares habuit, et supra Epistylia et dextra et sinistra, ad versuras singulas, Α᾿μφιπρόςτυλος autem, quum in postico ad eundem modum columnas et fastigia habebat, ut in fronte, Porro περίπτερον vocatum est id genus aedis, quae non solum in antico et possico, sed etiam ad latera habehbat columnarum ordines sive porticus; unde hodieque columnata templorum latera Aloe vocantur; ut alia omittam. Fiebat autem πρόναος, seu frons aedis, cum columnis et fastigio, plerumque ipso σηκῷ seu adis cella, maior ampliorque, Strabo l. 17. Μετὰ δὲ προπύλαια ὁ νεὼς πρόναον ἔχων μέγαν, καὶ ἀξιόλογον τὸν δὲ σηκὸν σύμμετρον, ξόκνον δὲ οὐδὲν, ἢ οὐκ ἀνθρωπόμορφον, ἀλλὰ τῶ ἀλόγων ζώων τινὸς. Post vestibula oedes sequitur, pronaum habens amplum et magnisicum, cellam autem oedis modicam, etc. quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq. Ad Narthecem Christianorum ut redcam, hodie apud Graecos, Narthex in aedibus Monachorum sacris, laicorum stationi inservit; in reliquis, locus est mulieribus assignatus, cancellisque, transennis et cratibus obseptus, ut se per totum Orientem observâsse, ait Dominic. Macer; qui a Salmasio diversum sentiens, Narthecem, non in porticu, sed intraipsam aedem sacram, prope portam, collocat, in Hierelexico, cumque Paenitentium, Catechumenorum et Energu menorum sedem facit, unde tempore Communionissacraeexire consueverint, hanc in rem laudans Leonem Allatium in Tract. quem de Narthece composuit, quem si placet adeat harum rerum avidus Lector. De Homerica editione, ἐκ τοῦ Νάρθηκος dictâ, vide supra Critice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.